| Giovanni Boccaccio - Opera Omnia >> Vita sanctissimi patris Petri Damiani |
|
ilboccaccio testo integrale brano completo citazione delle fonti commedie opere storiche in prosa e versi, francesco petrarca, francecso, petarca INCIPIT VITA SANCTISSIMI PATRIS PETRI DAMIANI HEREMITE ET DEMUM EPISCOPI HOSTIENSIS AC ROMANE ECCLESIE CARDINALIS. Et primo qualiter ab irata matre post eius ortum derelictus, ab eadem mitigata sit fere mortuus reassumptus et alitus. Petrus cognomento Damianus, verus monacus ac heremita indefessus et ultimo hostiensis episcopus, scientia atque sanctitate conspicuus, ab honestis parentibus genitus ex urbe Ravenna extitit oriundus. Cuius ut summamus a primevo exordium, antiquus humani generis hostis, prenoscens qualis adversus eum pugil iam natus esset, cum nunc animam nuperrime ab eiusdem creatore corporeo carceri alligatam, et ob id minime temptationum capacem seu peccatis aptam cognosceret, tenere vite paravit insidias, ut eo subtracto in multos in posterum baccaretur licentius; egitque suggestione nefaria, ut cum is ex pluribus fratribus ultimus nasceretur et educaretur a matre, ex illis grandiusculis unus egre ferret tenui substantie patris ex crebris matris puerperiis multiplicarentur heredes, et ob id obloqueretur in illam. Que impatientissime ferens obiurgari a filio, femineo furore percita, non in male meritum iras advertit, sed in innocuum exasperata, moriturum reliquit infantem. Nec vagienti ob ieiunium diutinum iam longe mors aberat, cum hinc fames inde frigus et reliqua circum incommoda destitutum urgerent anxie: sed ex alto in servulum suum Dominus respiciens, qui neminem in oportunitatibus deserit qui confidat in illo, uti satis arbitrari potest, ne is infans absorberetur a morte qui senex multos e mortis faucibus sublaturus erat, actum est nutu suo, ut domestica mulier domesticique presbiteri coniunx periclitantis domum intraret, eoque perveniret nescia ubi iam parvuli vires deficiebant inedia. Que cum adverteret infaustum facinus irate matris in filium, commota, aliquamdiu dignis redargutionibus et inde suasionibus piis flentem ad pietatem pristinam revocavit, solerterque fomentis variis una cum matre in vires infantuli vitam tenuem revocarunt. In extremam fere deductus inopiam Petrus adhuc puer compertum forte denarium potius oraturo sacerdoti largitur quam sue satisfaceret egestati. Actum igitur ne quasi ex utero transferretur ad tumulum, Christi preco futurus labentibus annis in solidiorem devenit etatem. Verum non acquiescens mortalium mentium seductor inveteratus, divine bonitatis radios quos, quasi sol alter exurgens, erat etas maturior propalatura mortalibus, tetra caligine obfuscare seu omnino sub querelis indeficientibus intollerabilis egestatis immergere conatus est. Nam, cum ei nondum puberi, naturali lege qua cuncta depereunt, parens subtraheretur uterque, ex fratribus uni curandus alendusque relictus est. Incertum nunquid hic qui eo iam nato matrem obiurgaverat an alius fuerit, esto eum illum fuisse rerum processus insinuet. Nam is, seu sua suadente diabolo nequitia seu infeste puero coniugis eiusdem malignitate seductus, adeo defectu vestium et tenuitate ciborum misere sevire cepit in fratrem, ut illum, non servili tantum sed hostili potius more, algore nimio et extrema fere extenuaret inopia. At ille, etsi etate tener, robusto tamen animo, quasi in futuram ditaretur austeritatem, cuncta infractus tollerabat illata. Nec latuit, nam parvulus in re parvula demonstravit: nam reperto publice forte denario, et A gregibus servandis ad studium sapientie Petrus transfertur, in quo brevi tempore evasit homo mirabilis claritatis. Excrescente demum in dies fratris, imo verius hostis iniquitate, eo usque ventum est, ut, tanquam puer inutilis aleretur, gregibus armentisque servandis inter servos rure religatus est, ubi sub divo, tenui contectus centuculo et persepe inter vepres et arbusta, nunc asperis in dumibus nunc in lubricis vallibus armenta cogens, dies trahebat ad vesperas, et vilipensus, cadentibus pleno celo imbribus et impetuosa rabie circumspirantibus ventis, vix a veteranis pastoribus tugurio suscipiebatur quandoque. Quod Dei nutu sentiens frater alter nombe Damianus, a quo postmodum illi cognomen exortum est, homo pius et timens Deum, calamitati parvuli fratris compassus, a servili officio et homine tam iniusto indignans illum eripuit, et fraterna diligentia oportunis refocillatum in liberalibus instruendum tradidit, in quibus iam slactiori applaudente fortuna, bone indolis puer non solum cum admiratione doctorum repente profecit, sed tante claritatis evasit iuvenis, ut etiam auditores habere plurimos et in facultatibus instruere mereretur; nec solum doctrina sua famosus emicuit, sed amplissimis etiam divitiis abundans effectus est. Caducis mortalium rebus animadversis, ut Deo militet Petrus accingitur. Opulentia ergo et insigni secularium disciplinarum claritate refulgens inter cives etiam exteros, Petrus iam ab omnibus cognomento «Damianus» dictus et cognitus, ut eo perveniret etate provectus quo iamdudum puer nimis advertens sacro monstraverat omine, factum est ut forte die quadam, dum secum collectus rerum causas per intrinseca rimaretur nature, eo usque procederet, ut etiam quanta et quam assidua circumvolutione bona mortalium agitentur adverteret, et consideratione integra prospectaret superborum regum ruinas, urbium et ingentium populorum strages et singularium hominum labores irritos et inanes; quos inter tristes gemitus, querelas dissonas, languores assiduos, et neminem sua sorte contentum, et postremo hos ab ubere matrum, illos a florida iuventute, alios a senectute marcenti, gladio fulmine aquis seu tabescente morbo consumptos agnovit, nec ante quam vite finem posuisse laboribus, ex quibus nil stabile nil laudabile nil penitus eligibile preter Dei dilectionem: et eius vacare servitio optimo consilio iudicavit. Quam ob rem, post longam rerum omnium ac diligentem examinationem, blandas divitias non solum spernere, sed, tanquam mentium bonarum seductrices et hostes, abicere, et crucem suam summere, et Christi omnino vestigia imitari disposuit. Verum primo ingressu, perterritus ne, si repente ex delitiis ad extremam austeritatem transitum faceret, forte deficeret, et ne rudis tiro Deo militantium castra ad que hanelabat intraret, paulatim agendum ratus est, et stantibus perituris fulgoribus occulta severitate primos sensualitatis impetus infringere adortus est; et abiecta qua utebatur interula linea, sub splendida veste cepit gestare cilicium, hinc crebris ieiuniis, summis vigiliis et per noctes stratum suum rigare lacrimis et orationibus vacare continuis, nec minus ex quesitis iusto labore substantiis egenis opitulari, pauperibus frangere panem suum et sine intermissione eisdem pia et honesta parare convivia. Petrus ob retentam, dum esset in cena, gucturi spinam vexatus, se ut delitiis perituris cautius uteretur premoneri cognovit. Porro, etsi iam satis circa commendabile propositum perseverans, constantis animi appareret, stabant tamen et obsequentium ordo et cubiculum muliebriter stratum, cenacula, mense non minus artificiosis quam copiosis epulis referte, preterea ager fertilis, villici et huiuscemodi, ex quibus vita mollior, labor lentior, quies somnusque in pulvinaribus tranquillus et delitiosa convivia procedebant. Sed ut omnis, que adhuc inter blanditias temporalium rerum circa gulam et sensus reliquos Optat solitudinem Petrus et iam futuris commilitonibus de adeunda colloquitur. Paulatim igitur et iam, amicis etiam advertentibus, suppeditatis temporeis voluptatibus et ad tollerantiam cuiuscunque asperitatis ingentis animi vir duratus, allectusque insuper a suavitate quadam incomparabili divine contemplationis iam habite, ad solitudinem, ut posset licentius tam dulci bono vacare, desiderium omne direxit. Nam, uti mediis in urbibus dissoni multitudinis mores, motus assidui, familiaris rei et persepe publice cura impediunt et splendores mundanorum fallacesque cupidines etiam fortium hominum mentes uncis adamantinis retrahunt retractasque falsis suasionibus detinent Post expertam in cellula solitudinis austeritatem confert se Petrus ad heremum. Is igitur, cum monacorum heremi duros vite tractus latius audisset, etsi in nullo perterritus, noluit tamen de se tantum confidere quin prius auditorum aliqualem a se ipso experientiam summere arbitraretur: salutare consilium, ne forte contingeret ut malus sue fortitudinis arbiter inceptum nescie, verecunde oporteret obmictere. Clam ergo mediis in locis palustribus cellulam ab omni humano consortio separatam ingressus, quadraginta diebus vitam omnem heremi exoptati mirabili austeritate expertus est, fidensque, etsi sui, plurimum tamen divini suffragii, ne a suis impediretur, abdicatis temporalibus omnibus clam ex cellula evolavit ad heremum, quo, cum mentem suam reserasset senioribus, benigne susceptus, indutus monasticis, uti sub tanta severitate militandum Deo sit, etsi non tiro, a veteranis tamen instruitur; cui cepto adeo ardenter institit, ut etiam instructores et alios quoscunque duratos quibuscunque gravioribus anteiret, et brevi tam opere quam apparentia verus evaderet monacus. Petrus obediens iter cum superiore capessit suisque positis vestibus cultioribus redit sordidatus. Cum esset cunctis Petrus et amabilis et mirabilis, instante oportunitate magister eius sumpturus iter illum itineris elegit in sotium, iussitque ut quotidianis paululum splendidiores vestes indueret et equum conscenderet. Ille instare precibus ne monacus eques incedere aut ad cultiorem habitum cogeretur; sed urgente obedientia, cuius iugum etiam usque ad mortem induerat, non absque mentis rubore permaximo iussis maioris sui obsecutus est. Arbitrabatur enim indecens heremitam coram nitida in veste et pedibus alienis incedere: seque more seculari excultum monstrari digito, rideri et haberi pro ludibrio extimabat. Verum redeuntes, ne attritis severitate penitentie sociis appareret nitidulus, eis iam tendentibus Senas Petrus ingenti studio sacris litteris eruditus multos instruit doctrina pariter et exemplo. Quid tandem? Cum abstinentiarum ieiuniorum vigiliarum lectionum orationum et huiusmodi tanta sit eius heremi lege sua austeritas supprema, ut vix hominum imbecillitatem attingere posse videatur, non solum in lege punctim servanda vires exercuit, quin imo in tantum etiam loci sanctiones abstinentiis vigiliisque et aliis superare conatus est, ut nisi ipsius fuisset cognita caritas, hostis potius sibi ipsi quam heremi monacus haberetur. Nec a tam arduo opere iussu aliquo refrenari potuit, donec non patiente natura in egritudinem cerebri deficientis incurreret: a qua liberatus tandem, etsi cautior, non tamen mollior effectus. Post peractas maiorum iussiones sese, ne pars aliqua temporis otiosa deflueret, et studiis sacrarum litterarum tam vigilem solertemque dabat, ut divina opitulante gratia, que longe magis piis orationibus quam lectionibus assiduis litterarum profunditates consuevit ostendere, post brevem temporis tractum etiam apud exteros longe clarior quam dudum in secularibus haberetur. Cuius cum ingentis facundie atque sanctitatis eximie fama personaret undique, actum est ut a Guidone venerabili pomposiano abbate, qui inter nemora et palustria Padi loca centum vel ultra monachis presidebat, instantissimis precibus impetraretur, et in Pompose monasterio ductus religiosos viros per biennium doctrina mirabili et exemplo instrueret et doceret: et ad cenobium revocatus hac eadem de causa ad iam dictum beati Vincentii claustrum monacorum micteretur instructor. Petrus in suorum presulem sublimatus monasteria construit plura. Ceterum, ut paucis multa perstringam, ab ipsis Ligurie montibus, ex quibus oriri creditur ytalus Appenninus, ad extremos Brutios ad quos usque et siculum fretum eius longitudo protenditur, ullis in claustris, antris, cavernis, seu quibus mavis solitudinibus montanis, monacum heremitam seu religiosum virum, absit ut sanctitate maiorem dixerim, sed nec parem ullo evo Petro potuisset facile reperiri. Quo merito factum est ut, ad monasterium revocatus, cum de egrotantis abbatis sui salute monachi desperarent, omnes eum paribus votis successorem exposcerent. Qui, non quidem laborem renuens sed insufficientiam expavescens et gloriam fugiens presulatus, omnino renuere, asserens se orare solitum ut ante Christi tribunal sue anime satis congruam posset ostendere rationem, cum satis vidisset se ad id Vivi fontis aqua in vinum vertitur sitienti porrecta. Sancti igitur viri labores piissimi, etsi non omnes cursimque narraverim, quantum Regi summo grati fuerint, non uno tantum miraculo, quin imo multis, eo adhuc vivente, benignus gratiarum largitor ostendit; ex quibus aliqua inseruisse operi huic honestum fore arbitratus sum. Sitiente ergo ante alia viro Dei apud Gamunnium, iussus frater ex propinquo fonte, dum aquam putat, suave vinum attulit, obiurgatusque quod aqua petita fontis, ex penu vinum attulerit nec se purgans auditus; missus alter ex fonte attulit illud idem; quod mirantibus cunctis assistentibus ipse humili corde Deo gratias agens et eo quasi iubente, ubi recentes optabat aquas, vinum cum sociis bibit, sitique sedata cunctis in virtutem obedientie iussit ne quis ausus esset se vivo cuiquam eventus huiusmodi aliquid reserare. Infestus miles ex vase Petri vinario vinum haurire non potuit, quod humilis pauper exausit illico. Similiter cum vini vasculum amico sacerdoti commendasset, contigit ut, per agrum in quo illius seu ecclesia seu domicilium residebat, equitum turma discurreret, qui seu itineris labore seu estu temporis nimio siti coherciti, ad deponendam presbiterum petierunt. Is vero negare se vinum habere preter viri Dei plenum vasculum, illudque illicentiatus tangere non audere; dux vero omnium, insolens et stipendiariorum more frendens, cum Petrum insuper haberet exosum, turbidus suis iussit ut e vestigio vi vinum subriperetur; nec mora: cucurrere ministri scelerum, non in malum proni sed appetentes, et deductis obstaculis quasi vinum omne fusuri, nec arte nec vi guttam unicam exausisse potuere. Sic sepius non absque admiratione experti, postremo frustrati sitibundique cum duce suo equites abiere. Qui fere adhuc abierant, cum pauper superadvenit homo precibus orans presbiterum ut Dei intuitu sibi siti pereunti subveniretur. Sacerdos quod nuperrime contigerat retulit, precantique concessit ut et ipse experiretur nunquid sibi liberalior Deus vini custos effectus quam militibus esset. Accessit ergo humilis pauper ad vas, nec primum manum apposuit, et ecce soliditate laxata qua velut rubrum mare transeuntibus filiis Israel steterat, vinum sese exposcenti concessit: ingens imo incomprehensibilis Dei virtus, que dum superbis resistit, se humilibus exibet liberalem. Petrus exurienti socio portiunculam panis concedit et cibariorum futuram copiam vaticinatur. Is insuper, tendente in occasum die, a silva cum fratre socio rediens, panis quadrum, cum plus non extaret, cum oleribus ambobus invenit appositum; qui, hoc comperto, exurienti socio inquit: — Tolle tibi, carissime frater, panem hunc omnem; ego oleribus solis pascar, et hanc tenuem cenam patienter ferto: prestante equidem Deo cras abundantia rerum restauraberis. — Et sic factum est, ut die sequenti variis ex locis ab amicis Dei tanta cibariorum copia micteretur, ut in dies plusculos quotquot ibidem erant sobriam vitam trahentes, non tantum ad sufficientiam sed abundater haberent. Verum, nisi fallor, longe maiora supersunt. Puer per noctem piscem portans ad heremum ex altissima rupe |
|